- BEATITUDINES
- BEATITUDINESGraece Μακαρισμοὶ in gentis huius Liturgis hymni dicuntur ac troparia, incommemorationem beatitudinis Sanctorum. Sic in Liturgia Chrysostomi, Εἰ δὲ καί ἐςτι κυριακὴ, Ψάλλει τοὺς μακαρισμοὺς καὶ τȏυ ἇγίου τῆς ὴμέρας, Si vero etiam sit Domimca, canit Beatitudines et Sancti illius diet. Idem nomen tribuitur Psalmis sex Davidicis, qui a voce Μακάριος incipiunt, sunt illi I. XXXI. XL. CXI. CXVIII. CXXVIII. Theophylactus ad Matthaeum c. 5. Α῎ρχεται καὶ ἀπὸ τῶ Μακαρισμῶν, ὼσπρ καὶ ὁ Δαυὶδ ἀπὸ μακαρισμοῦ ἤρξατο. Incipit etiam a Beatitudinibus, quemadmodim quoque David a beatitudine incepit. Versinculis tandem 9. c. 5. Matthaei, a tertio ad undecimum, fimiliter incipientibus, ut ex Horologio et Menologio observare est: quorum Μακαρισμῶν singulis subici consuevêre ista, Μνήςθητι ἡμῶν Κύριε, ὅταν ἔλθης εν τῇ βασιλείᾳ σοῦ. Memento nostri Domine, quum veneris in regnum tuum. Quod enim in Pentecostario occurrunt μακαρισμοὶ ἀναπαύσιμοι, hi nihil aliud sunt, quam hymni supra indigitati, commemorationem beatitudinis Sanctorum, quorum animae iam in pace requiescebant, continentes. Vide Cl. Meursium in Glossario: uti de alia vocis Beatitudo significatione ac usu hîc infra; de iis vero, qui in Beatitudines Matthaei commentati sunt, diximus ubi de S. Matthaeo. Addo saltem in Rheroricis Μακαρισμὸν, idem quod Εὐδαιμονισμὸν, orationem proprie dici, quâ aliquem felicem aut beatum praedicamus; comprehendentem tum ἔπαινον virtutis, tum ἐγκωμίον factorum, ex Aristotele Rhetor. l. 1. Vide Gerh. Ioh. Voss. Institut. Orat. l. 1. c. 5. num. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.